Charter Document - 02260132

Charter Document - 02260132


Charter Number: 02260132
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Nos Theobaldus Dei gratia rex Navarre Campanie et Brie comes palatinus notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum religiosi viri abbas et conventus de Moris aliqua in nostris feudis retro feudis censivis et allodiis ab hominibus nostris acquisierint nos ob remedium anime nostre et antecessorum nostrorum omnia et singula ab ipsis relicta in feudis [] volumus laudamus et confirmamus eisdem volentes et concedentes quod ea teneant et possideant ex nunc et in perpetuum in manu mortua pacifice et quiete gardam et justitiam nobis et successoribus nostris in predictis acquisitis nihilominus retinentes In cujus rei testimonium et munimen perpetuum sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum Datum per nos apud Barrum super Sequanum anno Domini MCCLXIX mense februario die lune post octabas Purificationis B Marie Virginis