Charter Document - 02260127
| Charter Number: | 02260127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1260 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Nos Viardus decanus Barri super Sequanam et curatus ejusdem loci et ego Radulfus major communie predicti loci de Barro super Sequanam notum facimus quod in nostra presentia constitutus nobilis vir Gaufridus de Poliseyo miles recognovit se vendidisse et quictasse viris religiosis abbati et conventui de Moris quod sic nominatur pratum quod fuit domini Itheri militis dicti de Brocia pro viginti quinque libris Pruvinensium fortium de cujus pecunie summa dictus Gaufridus se tenet ad plenum pro pagato in pecunia numerata renuncians in hoc facto exceptioni non numerate pecunie et non tradite de cujusmodi prato dictus Gaufridus recognovit se devestivisse et prefatos Morenses investivisse Hanc autem venditionem liberi predicti Gaufridi videlicet Gaufridus miles Iterus clericus Bartholomeus et Theobaldus scutiferi laudaverunt et concessernnt in nostra presentia propter hoc personnaliter constituti Promiserunt autem prefatus Gaufridus et prenominati liberi ejusdem prenominatis abbati et conventui de Moris de dicto prato adversus omnes legitimam garantiam portare ad usus et consuetudines patrie et contra predictam venditionem nec per se nec per alium seu per alios contra venire Hec autem supradicta et singula prefatus Gaufridus et liberi ejusdem fide corporali in manu nostra prestita promiserunt se tenere et servare volentes ut si per eos vel per eorum aliquem adversus hoc actum procuratum vel attentatum fuerit in personam vel personas ejus vel eorum qui adversus hec vel venerint vel venient per nos decanum excommunicationis et in terram vel homines interdicti sententia proferatur Actum anno Domini MCCLX
