Charter Document - 02260121

Charter Document - 02260121


Charter Number: 02260121
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Herbertus decanus christianitatis Barri super Sequanam et Jacobus prepositus ejusdem ville dictus de Lingeio et Jacobus major communie ejusdem ville notum facimus quod in nostra presentia constitutus Johannes dominus de Villa nova miles laudavit confirmavit et gratum habuit quandam eleemosynam quam dominus Itherus pater suus miles dedit et concessit fratribus ecclesie Beate Marie de Moris de dimidio modio avene ad mensuram Barri super Secanam quam summam avene voluit et concessit coram nobis pro se et heredibus suis percipi et recipi a fratribus jam dictis annuatim et in perpetuum sine aliqua contradictione in crastino Omnium Sanctorum in reditibus et exitibus quos habet apud Villam super Arciam et in finagio ejusdem ville Que omnia supradicta ad manum suam ratione escasure domini Itheri patris sui devenerunt et que omnia supradicta tenebat ex libero allodio sicut in presentia mea recognovit Actum anno Domini MCCLVI mense maio