Charter Document - 02260119

Charter Document - 02260119


Charter Number: 02260119
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1255
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos magister Herbertus curatus de Barro super Sequanam et decanus notum facimus quod in nostra presentia constituti dominus Robertus de Cherreve miles et domina Isabella uxor ejus attendentes honores et beneficia quos et que fratres de Moris multoties prebuerant eis recognoverunt se dedisse et benigne concessisse tam pro recompensatione dictorum beneficiorum quam pro salute animarum suarum supradictis fratribus de Moris in perpetuam eleemosynam quod habebant in molendino de Cherreve videlicet partem quartam ejusdem molendini et quamdam landam suam sitam juxta vadum Rabbe et quictasse eisdem fratribus supradictis tria sextaria bladi que percipiebant et percipere debebant singulis annis toto tempore vite sue apud Buxerium in terragiis dictorum fratrum de Moris Que omnia movebant de capite supradicte domine Isabellis et de Beata Maria de Moris Actum anno Domini MCCLV mense maio