Charter Document - 02260118
Charter Number: | 02260118 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1254 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Herbertus curatus de Barro super Sequanam et decanus ejusdem loci notum facio quod me personaliter constituto apud Moras Petrus dictus Charbonnellus de Lochis miles et Tecelina uxor sua in presentia mea constituti dederunt et concesserunt in puram et perpetuam eleemosynam fratribus de Moris quidquid habebant seu habere poterant apud Buxerium Villam super Arciam et Cherreve feodi juris et justitie apud Cherreve in molendino censibus terragiis in bosco et in plano in hominibus apud Buxerium in hominibus terris et aliis reditibus apud Villam super Arciam in hominibus videlicet Milone Novet et heredibus suis et omnibus aliis rebus seu reditibus censibus et costumis De quibus omnibus prenotatis predicti Petrus miles et Tecelina uxor sua investierunt abbatem et fratres domus de Moris que omnia movebant ut dicebant dicti Petrus et Tecelina uxor sua de feodo Beate Marie de Moris Actum anno Domini MCCLIIII mense februario