Charter Document - 02260113

Charter Document - 02260113


Charter Number: 02260113
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Nos Margareta domina de Durnai et Johannes ejus filius notum facimus quod nos viris religiosis fratribus de Moris quictavimus omnes querelas quas habebamus vel habere poteramus erga eos super terris acquisitis ab iisdem fratribus apud Quercum et apud Billefeurre de quibus modo investiti sunt Item super amotione porte et molendini de Quercu et valli inter positi Item super auctatione chemini Actum anno Domini MCCXLIX mense julio