Charter Document - 02260109

Charter Document - 02260109


Charter Number: 02260109
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego G decanus Tornodori notum facio quod in mea presentia constitutus Galterus miles de Argentonay filius domini Guillelmi de Mogne recognovit se vendidisse fratribus de Moris quecumque habebat apud Landrivillam et apud Loches et in finagio earumdem villarum scilicet in hominibus pratis vineis terris censibus et costumis et in omnibus aliis modis et commodis pro quindecim libris monete tunc currentis de qua pecunie summa se tenuit pro pagato coram nobis Hanc autem eleemosynam confessus est esse factam cum adhuc armiger esset et necdum erat uxori obligatus Et notandum quod omnia que in supradictis locis habebat a nullo homine tenebat et nulli servitium reddebat sed erant de alodio suo Actum anno Domini MCCXLVIII mense maio