Charter Document - 02260106
Charter Number: | 02260106 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1246 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Galtherus Coiches major communie et ego Poncius prepositus Barri super Secanam notum facimus quod Petrus miles de Villa super Arciam filius domini Roberti de Fontetis in nostra presentia constitutus recognovit quod ipse nihil juris habebat nec heredes sui nisi tantum usum et justitiam in quadem vinea sua sita in valle de Val Adelin quam tenuit ab ecclesia de Moris cantor Trecensis ad vitam suam de qua fuit contentio inter dictum Petrum ex una parte et fratres de Moris ex altera Actum anno MCCXLVI mense julio