Charter Document - 02260105

Charter Document - 02260105


Charter Number: 02260105
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1246
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis Itherus miles de Villanova salutem in Domino Noverint universi quod ego compos mentis mee ecclesie Beate Marie de Moris legavi quinque sextaria avene ad mensuram Barri super Sequanam quam volo ut fratres dicte ecclesie post obitum meum singulis annis in crastino festivitatis Omnium Sanctorum percipiant apud Villam super Arciam in costumis meis quas ibidem habeo Statuo itaque ut heredes mei de dictis costumis amodo nihil accipiant donec dicte ecclesie fratres de costumis ipsis integre perceperint annis singulis hoc legatum Actum anno Domini MCCXLVI mense maii