Charter Document - 02260103
Charter Number: | 02260103 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Dominicus incuratus de Vendopera omnibus Noverint universi quod Petrus dictus Taciers parrochianus meus in presentia mea constitutus ob remedium anime sue et antecessorum suorum laude et assensu uxoris sue Emeniardis et liberorum suorum Johannis et Jacobi dedit in eleemosynam domui de Moris duas falcatas prati quas equaliter percipient cum Odino de Claromonte et Regnaudo de Pougeio domicellis que site sunt in novalibus de Briel et hanc eleemosynam tenebit ecclesia per spacium viginti annorum Post vero spacium istud concedit duos solidos censuales quos reddet quicumque tenebit falcatas supradictas et quocumque modo teneat sive jure hereditario sive emptione Actum anno Domini MCCXLII