Charter Document - 02260101

Charter Document - 02260101


Charter Number: 02260101
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Ysembertus abbas Molismensis notum volo fieri omnibus presentibus et futuris quod querela que ex una parte vertebatur inter abbatem et conventum de Moris et homines nostros de Sellis ex altera sopita est inter ipsos in hunc modum videlicet quod cum dicti homines per communitatem quam ipsi homines dicebant esse inter ipsos et ecclesiam de Moris in pasturis tam finagii de Selis quam finagii de Moris que vane vulgaliter appellantur peterent usuarium pasturarum per totum finagium de Moris et de Villenesse tandem pro bono pacis dicti homines renunciaverunt pasturis si quas habebant in pratis et locis aliis que sunt a magna porta de Moris usque ad vadum de Praellis sicut vadit calciata de Moris usque ad dictum vadum et a dicto vado usque ad fossatum bergerie de Moris que omnia includit magnus alveus Usse ita quod si dictos homines vel ipsorum animalia in pratis seu locis supradictis intrare contigerit dictis fratribus de Moris secundum usum terre et consuetudinem satisfacient de dampnis ac etiam de emenda Fratres autem de Moris recognoverunt dictos homines de Selis habere usuagium vanarum pasturam per totum residuum dictorum finagiorum usque ad finagium Landriville et hoc idem dictis hominibus habere in perpetuum pacifice concesserunt hoc salvo quod fratres de Moris facient regaina in suis pratis prout voluerint singulis annis in perpetuum et ea tenentur levare omni anno infra festum Nativitatis Beate Marie Virginis post autem festum regainis sublatis vel non sublatis animalia de Selis intrare poterunt Si vero sepe dicti fratres in dictis pratis regaina non fecerint vel fecerint dum tamen animalia sua ad pascendum in iisdem miserint dicti homines similiter animalia sua mittent ad pascendum et fratres de Moris non poterunt obstruere eis vada si vero contingat quod prelibati fratres non possent aut non velint sua levare regaina animalia de Selis cum animalibus prefatorum fratrum et etiam sine eis prout dictis hominibus videbitur expedire intrabunt dicta prata ad pascendum Et sciendum quod si sepe fati fratres vendiderint vel sciderint nemora sua vel partem eorum que sunt infra finagia supradicta animalia de Selis abstinebunt ab ingressu nemorum inscisorum secundum usum et consuetudines terre aliter de dampnis et emenda satisfacient fratribus secundum usum et consuetudinem hujus terre in cujus rei testimonium Actum anno Incarnationis Dominice MCCXXXVIII mense octobri