Charter Document - 02260088
| Charter Number: | 02260088 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1225 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Hugo de Gyeio decanus notum facio universis presentibus et futuris quod dominus Robertus miles de Villa super Arciam in mea presentia constitutus recognovit quod cum discordia esset inter ipsum ex una parte et monasterium de Moris ex altera fratribus dicti monasterii dicentibus quod dictus Robertus quamdam partem nemoris quod dicitur et est foresta de Moris auferebat eisdem in illa parte foreste que est contigua nemori dicti Roberti item eisdem fratribus asserentibus quod quidam homines dicti militis quibus ipse miles fassiam risparum suarum tradiderat exartandam de dicta foresta exartaverunt quandam partem et etiam exartaverant quamdam partem risparum dicti monasterii que sunt super campum qui dicitur campus Charvet et de eodem campo plantaverunt quandam partem tandem mediante domino Itero de Chaceneto de consensu dicti Roberti militis nominati fuerunt boni viri tres pro parte militis et pro parte predictorum fratrum duo qui super sancta juraverunt quod bona fide metas ponerent in omnibus terminis supradictis que determinarent in perpetuum jus ac possessiones tam dicti militis quam monasterii supradicti et quidquid ab eis determinatum esset gratum haberet utraque pars et acceptum Quod totum presente dicto Itero et dicto Roberto et domino Milone Espingalem militibus et Guillelmo de Lochis ballivo domino Girardi de Durnai presente etiam fratre M abbate ac multis monachis et conversis presentibus et aliis personis pluribus secularibus factum fuit confitente dicto Roberto et multis aliis assistentibus et audientibus cognoscente se nichil habere ultra metas supradictas precipue recognovit se nichil juris unquam habuisse in illa parte foreste que intra metas modo positas remanet monasterio supradicto Quictavit etiam eidem monasterio rispam que est super campum Chervet confitens quod in eadem rispa nichil unquam juris habuerat vel habebat In cujus rei testimonium ego ad petitionem dicti Roberti presentes letteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXXV mense aprili
