Charter Document - 02260074

Charter Document - 02260074


Charter Number: 02260074
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 1216
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Erardus dominus Chacennaii notum facio quod cum fratres de Moris ex una parte et Milo filius domini Hildieri militis de Burrey ex altera parte coram me litigarent super casamento de Burrey jam dicti fratres per chartam Mauberti decani Vendopere et Odonis domini de Vendopera et Joffredi marescalli Campanie in foro meo probaverunt quod omnia que Hildierus supra dictus possidebat apud Beurrey tam in bosco quam in plano et reditibus et omnibus aliis rebus primo fuerunt de casamento Sancte Marie de Faverniaco et modo sunt de casamento de Moris Sciendum preterea quod Milo filius dicti Hildieri in presentia mea constitutus recognovit se fuisse hominem ecclesie Beate Marie de Moris et coram multis aliis fecit hominium Radulpho abbati de Moris Itaque omnia que possidebat apud Beurrey in bosco et in plano in reditibus et omnibus aliis rebus idem Milo cepit de ecclesia Beate Marie de Moris Actum et datum anno gratie MCCXVI