Charter Document - 02260071

Charter Document - 02260071


Charter Number: 02260071
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1214
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego frater Conradus dictus abbas Clarevallis notum facio quod querela que inter abbatem et conventum de Moris ex una parte et dominum Jacobum de Durnaio et Girardum filium ejus vertebatur ex altera super Quercum et Billefeurre cum omnibus appendiciis pacificata est in hunc modum assensu jam supradicti Jacobus et Girardus concesserunt fratribus de Moris Quercum et Billefeurre cum omnibus appendiciis salvo redditu suo libere et quiete in perpetuum possidenda sicut continetur in charta dicti Jacobi quam habent dicti fratres sigilli sui munimine roboratam pauca tamen de his que in ea charta continentur in hac duximus ad notanda fratres de Moris tenentur in perpetuum tres pontes facere scilicet pontem ad Quercum pontem a la Chorre et pontem ad Hautpont Fratres de Moris poterunt extirpare omnes frutices pratorum suorum sed in nullo nemorum vel forestarum exstirpare poterunt nisi de voluntate dictorum Jacobi et Girardi vel ad uxores eorum scilicet Agnetem et Margaretam vel ad feodos et homines eorum sive milites sive burgenses sive villanos spectant in castellania Vendopere scilicet pratis terris vineis et aliis hereditatibus de quibus modo sunt investiti emptione vel eleemosina nec ullo modo acquirere poterunt nisi de voluntate dictorum Jacobi vel Girardi vel heredum suorum Possunt tamen omnes res mobiles que non sunt de hereditate exceptis domibus et exceptis denariis super gageriam accipere ab hominibus dictorum Jacobi et Girardi si eis data fuerint in elemosinam Actum anno Domini MCCXIV mense aprili