Charter Document - 02260068
| Charter Number: | 02260068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1210 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Willelmus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio Arnulphum vices magistri domus Dei de Mormento agente et Martinum sacristam et Martinum priorem cum universo ecclesie sue capitulo per manum meam dedisse ecclesie Beate Marie de Moris domum Dei de Quercu et grangiam de Billefuerre cum omnibus appendiciis et usuariis et utilitatibus tam mobilibus quam immobilibus absque ulla retentione in perpetuum tenenda sub tali conditione quod domus de Moris domui de Mormento annuatim debet quinque modios bladi receptibilis medietatem frumenti et medietatem avene ad mensuram cursalem Barri super Sequanam persolvendos in domo sua apud Barrum super Albam usque ad Nativitatem Domini et si forte die constituto dictum bladum solutum non fuit penam centum solidorum pruvinensium domus de Moris incurret et ad valorem illius diei quo solvi debuit bladum reddet Si huic vero donationi contraire voluerint fratres ecclesie de Mormento tam clerici quam laici ecclesie de Moris legitimam garentiam portabunt in hunc modum et quandocumque necesse fuerit dictam testificabunt et quotiescumque et ubicumque necesse fuerit testimonium dicte donationis perhibende ad sumptus ecclesia de Moris tenebitur Ne autem domus de Moris a facto isto resilire possit me Guillelmus episcopus et meos successores hujus facti fide jussores domui de Moris constituo Actum anno Domini MCCX
