Charter Document - 02260065

Charter Document - 02260065


Charter Number: 02260065
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Odo dominus de Aspromonte et filius meus Guillelmus notum facimus nos benigne concessisse et in perpetuam elemosinam dedisse domui de Moris pasturas Landriville ubicumque fuerint in bosco et in plano ad opus omnium animalium et pecorum libere possidendas et si damnum fecerint sine menda restituent capitale preterea querelas de nemore de Corest et de pascuis de Villenesse et Landrivilla et omnes alias querelas scilicet quibus eos vexabamus benigne acquictavimus concessimus etiam dictis fratribus ut quiete possideant omnia que acquisierint de quibus investiti sunt que ad jus nostrum aliquo modo pertinent in omnibus utilitatibus Hec omnia concessit et in elemosinam dedit uxor mea Margarita et filia ejus Elisabeth uxor filii mei Guillelmi de quarum capite hec omnia movebant Laudaverunt etiam hec omnia Odo et Hugo filii mei Actum anno Domini MCCX