Charter Document - 02260062

Charter Document - 02260062


Charter Number: 02260062
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Recognition
Date: 1208
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Maubertus decanus Vendopere notum volum fieri quod Ursus miles de Villa super Arciam traxit in causam fratres de Moris in presentia mea super pastura de Villa super Arciam et de finagio ejusdem ville et postea in mea presentia recognovit se injuste traxisse quia pater ejus antequam idem Ursus uxorem duxisset dedit eamdem pasturam predicte domui in elemosinam ipso Urso et fratribus suis laudantibus et si quid juris habebat idem Ursus in predicta pastura illud ex toto quictavit domui de Moris insuper et omnia de quibus fratres de Moris investiti erant eos acquictavit Anno domini MCCVII