Charter Document - 02260059
Charter Number: | 02260059 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1207 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Maubertus decanus Vendopere notum facio quod dominus Jeremias de Buxeriis miles dedit in elemosinam domui de Moris et fratribus Militie Templi tertiam partem omnium bonorum que habebat apud Buxerium in omnibus emolumentis reliquas duas partes invadiavit eis pro centum libris Trecensis monete Predicti vero fratres concesserunt domino Jeremie et uxori ejus in vita eorum octo sextarios bladi annuatim medietatem frumenti et medietatem hordei et sex modios vini tali conditione quod quando alter illorum obierit medietas istius redditus cadet utrisque vero defunctis totus redditus cadet nec alter pro eis de cetero persolvetur