Charter Document - 02260056

Charter Document - 02260056


Charter Number: 02260056
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1206
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Milo comes Barri super Sequanam notum facio Joannem de Maignans recognovisse in presentia mea se acquictasse antequam Robertus miles de Fontetis ejus filiam desponsasset omnes querelas quas habebat adversus domum de Moris Terram Theobaldi villici de Villa super Arciam et terram de Magnofonte et vineam de Chastel et censum ejusdem vinee et pratum panarum et terras de Buxeriis que fuerunt domine Mahault et omnia que ad eum vel ad homines suos quoque modo pertinebant de quibus eadem domus de Moris investita erat laudavit Recognovit etiam et laudavit omnes eleemosinas quas pater ejus nomine Hugo Goriais et mater ejus nomine Petronilla fecerat jam dicte domui de Moris scilicet landam unam que est subtus Cherreveium juxta landam de Moris et XII denarios censuales quos eadem domus eis annuatim debebat de terris existentibus apud grangiam Montismedii et plenarium usuarium in omni terra sua de Villa super Arciam et de Maignans in pasturis ad opus omnium animalium et pecorum Hec omnia laudavit in presentia mea Hugo filius predicti Joannis Actum anno Domini MCCVI