Charter Document - 02260052
Charter Number: | 02260052 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1204 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio quod Stephanus de Barro super Secanam filius Maugerii prepositi laudavit totam eleemosynam quam dictus Maugerius fecerat domui de Moris Preterea quietum clamavit domui de Moris totum tenementum Stephani prepositi de Villanova Hec omnia facta sunt laude et assensu uxoris sue Sibille et filiorum suorum Petri clerici Maugerii Hugonis Bartholomei et filie Margarete Actum anno Domini MCCIII