Charter Document - 02260050

Charter Document - 02260050


Charter Number: 02260050
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio quod querela que versabatur inter fratres Militie Templi et fratres de Moris in presentia nostra in hunc modum termin ata est et pacificata omnia que acquisierant fratres de Moris et fratres Templi in villa de Buxeriis et in finagio ejus sibi ad invicem communicaverunt similiter quidquid habebant in finagio de Soeriis eis per omnia commune factum est exceptis terris quas habebant utrique fratres inter viam que vadit de Buxeriis ad Chireveium et viam que dicitur de Chastel sicut mete posite demonstrant que terre remanebunt singulis fratribus sicut eas ante compositionem factam possidebant Ita vero de omnibus utilitatibus tam in justicia quam in dominio et hominibus et decima et furno et molendino et bosco et plano et pasturis et omnibus aliis pertinentibus fratres de Moris medietatem habebunt similiter et aliam medietatem Templarii Quidquid vero predicti fratres in prenominatis finagiis de cetero acquisierint per eleemosynam vel per emptionem vel aliis modis computatis expensis equaliter eis communia erunt omnes vero redditus qui debentur pro omnibus his predictis fratres de Moris et fratres Templi equaliter solvent Si quis vero de iis que utrique fratres acquisierint vellet inferre calumnias utrique fratres sibi ad invicem secundum justiciam garentiam portabunt Actum et datum anno Domini MCCII