Charter Document - 02260049
Charter Number: | 02260049 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Milo archidiaconus episcopalium procurator et magister Odo Trecensis curie officialis omnibus notum facimus quod constitutus in nostra presentia Willielmus de Villamediana miles donavit domui de Moris in perpetuam elemosinam sex solidos et dimidium annui census apud quos Adam d'Ancila Ville Sophia et Adam de Mesio Roberti de pratis terris et moris in festo Sancti Remigii reddere tenebantur Hanc vero donationem laudaverunt Oda uxor sua Willielmus et Symon filii ejus Aliz filia sua et Emeniardis uxor prefati Symonis Actum anno Domini MCCI tertio kalendas Februarii