Charter Document - 02260048

Charter Document - 02260048


Charter Number: 02260048
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1200
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Blancha comitissa Campanie palatina notum facio presentibus et futuris quod Simon dominus Claromontis et Ermensans uxor ejus laude et assensu filiorum suorum Simonis et Odonis quittaverunt fratribus de Moris querelam quam habebant adversus eos super Quercu et Villefuere cum omnibus appenditiis et eis concesserunt libere et quiete possidenda in perpetuum in hunc modum fratres de Moris habent pasturas in tota terra Vendopere tam in nemoribus quam in planis ad omne genus animalium et pecorum exceptis porcis quorum pastura excluditur in his forestis scilicet in foresta de Beurreio in Dernot in Epoisse in la Reclaye in Craymenart et in Crusilles [per quam tamen forestam de Crusilles possunt porci eorum libere transire moram non faciendo] In foresta vero que dicitur Monsmartin et in memore quod dicitur Suliene et in Dert et in la Becassiere a via que vadit a Vandopera usque ad Villeium versus Briel quousque pastura Vandopere extenditur habent dicti fratres plenarium usuarium ad porcos tam ad glandes quam ad aliud genus pasture excepto in pratis et insuper ad omne genus animalium et pecorum aliorum a porcis habent pasturam in pratis et bosco et plano in foresta vero Montismartini habent dicti fratres usuarium ad hec quatuor tantum scilicet ad salices ad vuibs ad hambles ad erables et etiam ad omne genus jacens In Suliene vero et Dert et la Becassiere habent dicti fratres plenarium usuarium ad omnes usus suos tam in vivo nemore quam mortuo sed in foresta de Burreio in Dernot in Epoisse in Reclaye in Craymenart et in Crusilles nullum habent usuarium nec in vivo nec in mortuo preter quam in pasturis Sciendum preterea est quod si fratres de Moris vel eorum servientes vel eorum animalia vel pecora vel porci damnum alicui intulerint damnum emenda restituent Preterea si fratres de Moris vel eorum servientes in tota terra Vandopere besanas vel gitum invenerint infra septem dies servientibus dominorum vel ipsis dominis nuntiabunt et exinde habebunt fratres unam medietatem domini vel eorum servientes alteram et si forte venationem captam vel mortuam fratres vel eorum servientes invenerint fratres habebant unam medietatem domini vel eorum servientes alteram in petiariis vero que modo sunt et in tota terra Vendopere vel de cetero invenientur habent dicti fratres plenarium usuarium de voluntate tamen hominis illius in cujus terra invenientur Habent preterea plenarium usuarium in aqua que dicitur Bassa quandocumque non erit in banno a ponte vero ubi remus que dicitur Furet cadit in Bassam quousque clausura de Quercu que modo est protenditur tota aqua est fratrum de Moris in qua nullus poterit piscari preter quam dominus ad cujus partem Bassa deveniet Fratres de Moris tenentur in perpetuum facere tres pontes scilicet pontem ad Quercum pontem a la Corre et pontem ad Chapon Fratres de Moris poterunt extirpare omnes frutices pratorum suorum sed in nullo nemorum vel forestarum extirpare poterunt nisi de voluntate dicti Simonis vel heredum suorum De his autem que ad ipsos vel ad feodos et homines ipsorum sive milites sive burgenses sive villanos spectant in castellaria Vendopere scilicet terris pratis vineis et aliis hereditatibus de quibus modo investiti sunt emptione vel eleemosyna vel gageria vel ullo alio modo aliquid acquirere poterunt dicti fratres nisi de voluntate dicti Simonis vel heredum suorum possunt tamen accipere omnes res mobiles que non sunt de hereditate ab hominibus dicti Simonis vel heredum suorum si eis date fuerint in eleemosynam quantum de jure dare potest in eleemosynam ecclesie Domos autem nullo modo poterunt accipere in gageria quod pertineat ad hereditatem in castellaria Vandopere Possunt autem dicti fratres acquirere terras que sunt a via de Longprey que vadit versus Villefuere scindendo viam que vadit de Beurreio ad Barrum super albam usque ad vallulam de Suliene et si acquisierint eas libere in perpetuum possidebunt De his autem omnibus tenentur dicti Simon et Ermensans uxor ejus et heredes ipsorum quantum ad partes ipsorum pertinet Ego contra omnes perturbatores legitimam garantiam portare ut autem hec omnia rata et inconcussa permaneant presens scriptum sigilli mei impressione roboravi Actum anno gratie millesimo ducentesimo