Charter Document - 02260047
Charter Number: | 02260047 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1199 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Theobaldus Trecensis comes palatinus omnibus prepositis suis majoribus et ballivis Mando vobis et precipio quod sicut res nostras diligitis res fratrum de Moris et omnia que ad jus ipsorum pertinent ubicumque fuerint in potestate vestra tanquam mea custodiatis et manu teneatis et ab omni injuria et gravamine defendatis Si quis autem eis injuriam inferre vel ad res ipsorum absque causa rationali vel antequam causas mihi ostendat manum extendere presumpserit de rebus ipsius tantum capiatis quas res dictorum fratrum reddat integras et ipsis fratribus pro emendatione C solidos solvat Quod nisi feceritis sciatis quod illos solidos C de vestro proprio persolvetis Actum anno Domini MCXCIX mense Februario