Charter Document - 02260044

Charter Document - 02260044


Charter Number: 02260044
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus de Juilly notum facio presentibus et futuris quod calumniabar tenementum Stephani quondam prepositi Barri quod habebat in finagio de Moris et de Villenesse sed per ecclesiasticam censuram attestatum est quod idem Stephanus hoc tenementum dedit in eleemosynam domui de Moris sine ulla retentione scilicet quidquam habebat in predicto finagio de Moris et de Villenesse in pratis in terris et vineis et censu et omnibus aliis emolumentis Ermengardis uxor ejus que hoc ipsum tenementum in dote habebat ecclesiam de Moris investivit in vita sua De dono Stephani testes sunt Bartholomeus sororius ejusdem Stephani Theobaldus quondam prepositus Barri De dono Ermengardis testes sunt Christophorus presbiter de Lochis Gaufridus presbyter de Merri Everardus tunc prior de Moris frater Gilbertus et frater David monachi de Moris Ego vero quia contra justiciam ire nolebam hanc eleemosynam laudavi et quietam clamavi et ubique garantiam jure portabo Testes sunt dominus Joannes de Possessa Christophorus presbyter de Lochis et dominus Clarembaudus frater meus Bartholomeus dominus de Ceris Durannus de Chacenniaco Hanc eleemosynam laudavit Petronilla uxor mea de cujus capite hoc tenementum movebat Testes sunt Christophorus capellanus de Lochis Galfridus presbyter de Merri Wiardus Jarrons frater David et frater Galtherius monachi de Moris Hanc eleemosynam Galfridus Anglicus serviens meus laudavit et quietam clamavit domui de Moris Testes Christophorus presbyter de Lochis Galfridus presbyter de Merri Wiardus Jarrons dominus Joannes de Possessa Actum anno Incarnationis MCXCVII