Charter Document - 02260043

Charter Document - 02260043


Charter Number: 02260043
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Guido dominus de Juilly notum facio presentibus et futuris me dedisse in elemosinam Deo et ecclesie Beate Marie de Moris usuarium in pasturis meis et que mei juris sunt vel erunt ex parte mea vel uxoris mee in finagiis subscriptis scilicet Barri Villenove Merri et Ville super Arciam Chierrevi et ubicumque sint ultra Sequanam versus orientalem plagam et usuarium piscationis in flumen Usse ab aqua de Moris usque ad pontem Villenove Dedi in eleemosynam Deo et ecclesie de Moris quidquid acquisivit eadem ecclesia a monachis de Molismo in finagio de Selis et Merri in omnibus emolumentis ut molendinum faciant inter cachamentum suum et vadum de Sel laudavi et concessi Omnem quoque terram quam habebam inter vallem Vielen et montem Orgeoil et inter terram Ste Marie de Molismo et vineas dedi in elemosinam jam dicte ecclesie de Moris Forestam Brouart que ipsorum propria est ut modis omnibus quibus voluerint excolant et mansionem quam voluerunt faciant in ea laudavi et concessi Novalia que in predicta foresta sine consensu ipsorum facta sunt vel de cetero fient a meis hominibus sine dilatione reddi faciam ita ut de cetero ea in pace possideant Si vero inter Buxerium et Chierrevium habitare voluerint ut habitationem pro libitu suo ibi faciant laudavi et concessi In F[] ut vineam suam quam plantare ceperunt usque ad summum veteris vinee ipsorum et fossas perficiant laudavi et concessi eis et benigne laudavi omnia que ab antecessoribus meis et uxoris mee Petronille hactenus in elemosinam data sunt et omnia que hodie possident in bosco et plano terris cultis et incultis aquis et pratis et censu et pascuis et omnes calumnias quas hactenus habui adversus eos remisi et quietas clamavi et quecumque eis ab antecessoribus meis et dicte uxoris mee Petronille sicut dictum est in elemosinam sunt collata in omnibus emolumentis hec omnia laudaverunt et in eleemosynam dederunt predicte ecclesie de Moris Petronilla uxor mea de cujus hereditate predicta ista movebant et margareta mater ipsius et Agnes filia ejusdem De laude istarum testes sunt Christophorus de Lochis et Theobaldus de Polisi presbyteri et Wiardus Jarrons et Wiardus de Fraxero milites Hec eadem laudavit et in elemosinam dedit Theobaldus de Brachegenoille dominus De laude ipsius sunt testes Thomas tunc cellararius Clarevallis et Joannes cognomento Lorneis et Odo de Villemauro Item dedi in elemosinam Deo et ecclesie de Moris usuarium in omnibus pasturis meis et que juris mei sunt ex parte mea et ex parte uxoris mee in finagiis de Landrivilla et de Lochis ad usus omnium animalium et pecorum suorum et in omnibus utilitatibus Hoc etiam donum laudavit et in elemosinam dedit Petronilla uxor mea et Agnes filia domine Margarete Actum anno Domini MCXCVII