Charter Document - 02260042

Charter Document - 02260042


Charter Number: 02260042
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1197
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit presentibus et futuris quod ego Milo comes Barri super Secanam dedi in elemosinam Deo et Beate Marie de Moris usuarium in pasturis meis omnibus et que juris mei sunt in finagiis Barri et Villenove et Merre et in finagiis Ville super Arciam et de Chierrevi et de Landrivilla et de Lochis et de Essoye et de Curterun et ubicumque fuerint ultra Secanam versus orientalem plagam et usuarium piscationis in flumen Usse ab aqua de Moris usque ad pontem Villenove Dedi in eleemosynam Deo et domui de Moris quicquam etiam acquisierunt fratres de Moris a monasterio de Molismo in finagiis de Selis et de Merri in omnibus utilitatibus et usibus et ut molendinum faciant inter cachamentum suum et vadum de Sel laudavi et concessi Decimam quoque et casamentum decime de Sel ut liceat eis acquirere si possint concessi Omnem terram quam habebam inter vallem Vielen et montem Orbel et inter terram Ste Marie de Molismo et vineas dedi in eleemosynam jam dicte ecclesie de Moris Promisi quoque divisiones et metas finium et nemoris que sunt inter Vilenessam et Moras et Bussel prout a legalibus juris determinati et divisi sunt tenere ita ut de cetero jus suum et boscum suum ecclesia de Moris in pace possideat Forestam Brouart que ipsorum propria est ut omnibus modis quibus voluerint excolant et mansionem quam voluerint faciant in ea laudo et concedo Novalia que in predicta foresta sunt sine consensu ipsorum vel de cetero ea in pace possideant Si vero inter Buxerias et Chirrevium habitare voluerint ut habitationem pro libitu suo ibi faciant laudo et concedo In[] ut vineam suam quam plantare ceperunt usque ad summum veteris vinee ipsorum et lossas perficiant laudo et concedo Eam vero partem quam dominus de Juilly tenet in omnibus hisque dicta sunt ut libere acquirant concedo Igitur ut ne de cetero aliqua dissensio consilio prenominatorum inter me et fratres de Moris [quod absit] oriatur omnia que eis ab antecessoribus meis hactenus in elemosinam data sunt et omnia que hodie possident in bosco et plano terris cultis et incultis aquis et pratis et censu et pascuis et in omnibus aliis emolumentis laudavi et concessi et omnes calumnias quas hactenus adversus habui benigne remitto et quietas clamo pro salute anime mee et antecessorum meorum Promitto coram Deo et omnibus commilitonibus et ministerialibus meis res ecclesie et fratrum de Moris ut meas res proprias per omnia fideliter in omnibus locis protegere et custodire et de hominibus meis et de aliis pro posse meo pacem eis tenere Hec omnia laudavit Ellissendis comitissa uxor mea et filii mei Hugo et Galterus Horum omnium scilicet donationis mee et laudationis dicte uxoris mee et filiorum meorum amborum testes sunt Joannes de Posessa cellararius Clarevallis Maubertus decanus Vendopere Christophorus presbyter de Lochis Milo presbyter Barri Hugo capellanus meus Stephanus miles de Channay Hugo filius Alberici de Essoya Joannes cognomento Lorneis Turpinus Hudierius hospes meus de Trecis Robertus Gibeti prepositus meus Iterus et Wilielmus filii domini de Channay Hugo de Trecis Actum anno Domini millesimo centesimo nonagesimo septimo