Charter Document - 02260038
Charter Number: | 02260038 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1194 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Clarembaudus dominus de Capis notum facio me dedisse in eleemosynam et acquitasse domui de Moris quidquam tenebat et investita erat eadem ecclesia de Moris de casamentis meis a Chierreve et in finagio ejusdem ville et in omnibus emolumentis excepto casamento domine Ysabiaus cognomento Orinde scilicet in quantum ipsa de eodem casamento tenebat ea die qua hec facta sunt si quis vero adversus hanc eleemosynam aliquam calumniam movere voluerit ego in omnibus garentiam portabo et acquitabo ut justum fuerit Laudavit hec omnia uxor mea nomine Helisendis et pueri mei Clarembaudus et Garnerius et filia Elisabet Actum anno Domini MCXCIII