Charter Document - 02260031
Charter Number: | 02260031 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum facio presentibus et futuris quod Herbertus abbas Faverniacensis laude et assensu capituli sui dedit in presentia mea monasterio de Moris in omnibus emolumentis quidquid habebat monasterium Faverniacense in finagiis de Burre de Blenneio de Cherreveio de Buxeriis de Villa super Arciam de Lochis de Landrivilla et quidquid alii tenebant in prenominatis finagiis a monasterio Faverniacense Huic donationi abbatis presentes fuerunt de suis Morellus sacrista Faverniacensis Willelmus monachus ejus Joannes capellanus ejus magister Hugo Wido de Bruyre qui testes sunt quod supradictam donationem ita absolute fecit quod in determinatis finagiis nihil retinuit Si autem monasterio de Moris aliquoties nata fuerit calumnia legitimam garentiam ubique monasterio de Moris Faverniacensis abbas portabit sane quandiu abbas Faverniacensis erit in terra illa pro garentia ferenda propriis expensis fratres de Moris procurabunt Sciendum vero quod XXX solidos primum reddet monasterium de Moris annuatim pro recompensatione monasterio Faverniacensi in festo Sancti Mammetis apud Lingonas vel infra octavas ejusdem festi sine occasione Testes sunt Lambertus archidiaconus Euvrardus prepositus Sanctorum Geminorum Petrus decanus Barri magister Theobaldus et magister Girardus de Vangionirivo Actum anno ab Incarnatione MCLXXXVI