Charter Document - 02260030
| Charter Number: | 02260030 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1184 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum fieri volo quod Haimo de Ostricourt ecclesie de Moris dedit in eleemosynam et libere concessit possidendum censum quem sibi annuatim debebat eadem ecclesia VI frumenti Hanc donationem laudaverunt uxor ejus comitissa et filii ejus Hugo scilicet et Guillelmus Census vero iste Aimoni de Ostricourt ab ecclesia de Moris debebatur pro pratis que habebat in finagio de Landrivilla Hujus donationis testes sunt Christophorus capellanus de Lochis Hugo capellanus de Ostricourt Hugo monachus Clarevallis et medicus Joannes filius Hugonis Goriardi frater Joslenus monachus de Moris Actum est hoc anno Domini MCLXXXIIII
