Charter Document - 02260028

Charter Document - 02260028


Charter Number: 02260028
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit quod ego Ansericus dominus Montis Regalis concedente uxore mea domina Sibilla et filiis meis Anserico et Joanne pro remedio anime mee et jam dicte uxoris mee et antecessorum nostrorum concessi in eleemosynam et remisi domui de Moris pedagium Divionis quantum fratres ejusdem domus apud Divionem de rebus suis persolvebant Dedi etiam prefate domui in eodem pedagio annuatim quadraginta solidos Divionensis monete vigilia Exaltationis Sancte Crucis in eadem villa persolvendos Testes sunt dominus Joannes de Arceis Guido Befor Guido Fardel Robertus juvenis Renaudus notarius meus Petrus prepositus Joannes de Autisiodoro Actum est hoc anno Domini MCLXXXVI