Charter Document - 02260026
Charter Number: | 02260026 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1182 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Manasses Dei gratia Lingonensis episcopus notum volo fieri quod Maugerius prepositus Barri in mea presentia constitutus abrenunciavit per manum meam omnibus querelis quas adversus domum de Moris habebat et quicquam in finagio de Moris et de Villenesse sive in alodio sive in feodo sive in censu vel in vadimonio aut alio quovis modo possidebat seu jure aliquo reclamabat libere et quiete predicte domui in pace dimisit excepto eo quod tenebat Odo de Morech de tenemento Stephani quondam Barri prepositi patris sui Promisit insuper in manu mea quod in predictis finagiis nihil ultra conquiretur neque in vadimonio neque proprietatis jure seu alio quolibet modo possidendum et eleemosynam quam Stephanus prepositus et Emeniardis uxor ejus ecclesie de Moris fecerant in omnibus de quibus investita erat ecclesia de Moris in alodio Sellarum a via vallis Saleis usque ad pontem Sellarum et usque ad montem Orgel laudavit predictus Maugerius et eidem ecclesie confirmavit Hoc et laudavit Stephanus filius predicti Maugerii et Sybilla uxor ejus Item Petronilla uxor Hugonis Goriardi et Joannes filius ipsius dederunt Deo et ecclesie de Moris landam unam que est subtus Cherrevi juxta landam de Moris et eleemosynam quam predictus Hugo pro anima sua eidem domui fecerat laudaverunt Usuarium videlicet totius terre sue de villa super Arciam et de Maignant in pascuis omnium animalium et duodecim denarios censuales condonavit quos ei annuatim debebat eadem ecclesia de terris existentibus apud grangiam Montismedii Hoc laudaverunt filie eorum Lucia Aalis Agnes Adelina Actum est anno Domini MCLXXXII