Charter Document - 02260024

Charter Document - 02260024


Charter Number: 02260024
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ego Galterus Dei gratia Lingonensis episcopus notum esse volo quod Wiardus Soltanus laudante uxore sua Margareta et filiis Guidone et Werrico et genero suo Wiardo de Capis dedit Deo et domui de Moris quicquid habebat in finagio de Villenesse sine ulla retentione et quidquid ab eo homines sui tenebant ibidem Promisit etiam idem Wiardus Soltanus quia si quando de his controversia oriatur ipse donationem hanc cum pace fideliter manu teneret et tueretur Hujus rei testes sunt Fromundus et Renaldus monachi Clarevallis Hugo et Petrus de Fonteto De laude Margarete uxoris et Werrici filii Wiardi soltani testes sunt Girbertus et Gaufridus capellani Milo de Avaloura et Ulricus de Lineriis De laudatione Widonis filii et Wiardi generi Wiardi Soltani testes sunt Everardus servus