Charter Document - 02260020

Charter Document - 02260020


Charter Number: 02260020
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Ego Hugo Dei gratia Suessionensis episcopus notum fieri volumus quod Rogerius miles de Thou et duo filii ejus Bernardus et Rogerius venientes in presentia mea dimiserunt domui de Moris omnem querelam quam habebant adversus eam de vinericiis pratis et terris apud Valbonnet et apud Villenessam et cuncta omnino ad jus suum pertinentia de quibus investita est ecclesia de Moris concesserunt ei in eleemosynam et eam idoneis testibus uxor predicti Rogerii Receladis nomine et Manasses filius eorum predictam eleemosynam in presentia mea laudaverunt et concesserunt Actum est anno Domini MCLXXIIII