Charter Document - 02260019

Charter Document - 02260019


Charter Number: 02260019
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1174
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Notum sit quod ego Hugo de Puteolo comes Barri concedo et in pace dimitto querelas quas habeo adversus ecclesiam de Moris de acquisitione Villenesse et de translatione publice vie que erat in pomerio Morensi et de vinea que est inter Faiolam et vallem Hildieri et de Terrafranca grangie Montismedii in territorio de Chierrevii et ceteras omnes querelas quascumque hactenus habui adversus prefatam ecclesiam has inquam omnes dimitto propter Deum et propter venerabilem dominum Eskilum Lundensis ecclesie archiepiscopum et Sedis Apostolice in Dacia legatum qui me inde rogare dignatus est Concedo etiam prefate ecclesie usarium piscationis in flumine Uxe a ponte Sellarum usque ad pontem Villenove et ne super his aliqua contraversia oriatur laudo et confirmo omnia ad jus meum pertinentia de quibus hodie investita est eadem ecclesia quod ne aliquando possit infringi sigilli mei impressione volo communiri Hujus ergo donationis mee testes sunt venerabilis archiepiscopus supra nominatus dominus Manasses Lingonensis ecclesie decanus Christophorus quoque capellanus de Lochis Hugo Goriardus et Jeremias de Werpilleriis milites Hec omnia laudavit Petronilla uxor mea cum liberis meis Milone Helvide et Margarita Porro de laudatione comitisse uxoris mee et Helvidis filie mee testes existunt predictus capellanus de Barri Haimo d'Ostricourt Hulricus frater vicecomitis Barri Balduerius de Buxo milites Nicolaus quoque prepositus Barri De laudatione vero Milonis filii mei et Margarite filie mee testes sunt isti supradictus dominus archiepiscopus Petrus capellanus de Balenod Hugo de Buxi canonicus Trecensis Richardus de Barro Milo de Aisy milites Nicolaus prepositus Barri Factum est hoc anno ab incarnatione Domini MCLXXIIII mense aprilis