Charter Document - 02260014
Charter Number: | 02260014 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1168 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint tam presentes quam futuri quod ego Rainaldus Dei gratia Pultariensis abbas concessi Deo et Beate Marie de Moris consilio et assensu totius capituli nostri quidquid habebamus in valle Arelianensi sicut mete ad hoc posite determinant et dividunt que vallis sita est in parrochia de Landrivilla est enim prior meta posita in colle que est inter duas vallulas alia ad radicem collis tertia vero in media valle quarta subtus viam que ducit ad Villenesse usque ad fines Sellarum Insuper concedimus eidem ecclesie quidquid habebamus et quidquid alii de nostro tenebant infra parrochiales terminos de Villenesse sine ulla retentione excepta parte nostra prati de Rotula pro quibus omnibus ecclesia de Moris annuo censu dat nobis quinque sextarios annone medietas cujus est frumenti altera grossioris annone Qui videlicet census ad festum Sancti Remigii redditur priori de Landrivilla requirenti apud Moras Testes sunt Guido prior Nivardus cellerarius Evrardus sacrista Gaufredus cantor monachi nostri Guido capellanus de Villa super Arciam Wiardus Soltanus Petrus de Poliseto Mainardus abbas de Moris Joslenus celelarius Petrus hospitalis Renerius villicus noster de Landrivilla Actum est anno ab Incarnatione Domini MCLXVIII Indictione I regnante Ludovico Ludovici regis filio