Charter Document - 02260010

Charter Document - 02260010


Charter Number: 02260010
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1165
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Ego Henricus Trecensis comes palatinus presenti scripto notifico omnibus presentibus et futuris cum nostri authoritate sigilli quod Manasses comes Barri super Sequanam in presentia mea donavit Deo et monasterio de Moris et concessit sine ulla retentione quicquid habebat in omnibus emolumentis in villa de Villenesse et infra parrochiatum ejusdem ville in nemoribus et in terris cultis et incultis et in aquis Ut autem hec comitis donatio firma prefato monasterio permeneat testificor quod prefatus comes me posuit responsalem in garentiam quam fideliter cunctis diebus portabit quod si contigit etiam alium esse comitem quam ipsum Manassem in comitatu Barrensi tunc de sua donatione promisi per manum meam se garentiam portare aut si talis veniret contra quem eam portare non posset ego sum positus ab eo fidejussor et responsalis quod pro gravaminibus suis idem Manasses prefato monasterio M solidos Trecensis monete restituet Actum est anno MCLXV