Charter Document - 02260009

Charter Document - 02260009


Charter Number: 02260009
Cartulary Title: Chartes de l'Abbaye de Mores
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1165
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Manasses comes Barri super Sequanum notum esse volo presentibus et futuris quod laudante Theobaldo fratre meo dedi et concessi Deo et fratribus deservientibus apud monasterium de Moris in Mainardi ejusdem monasterii abbatis manu quidquid habebam et alii de me tenebant in villa de Villenesse et infra parrochiatum ejusdem ville in omnibus emolumentis et in bosco et in plano in terris cultis et incultis in pratis et in aquis secundum divisionem ipsius finagii que a parte Landiville facta est me presente et precipiente coram militibus et ministerialibus meis Laudo preterea antiquam communitatem de pasturis consuetam inter prefatam Villenesse et Landivillam que videlicet talis est quod libere absque damno faciendo pasturam habebunt ita dumtaxat ut si forte ab animalibus vel pecoribus eorum illatum fuerit damnum et cui factum fuerit ad notitiam capellani et duorum legalium hominum de Landivilla capitale restituetur Hujus autem nostre donationis testes sunt venerabilis dominus Godefridus episcopus quondam Lingonensis frater Rainardus cellerarius Clarevallensis Christophorus de Roches Hugo de Villenesse capellani Milo de Avaloura Wiardus Soltanus milites Petrus et Joannes tunc prepositi de Barro Porro de laudatione fratris mei Theobaldi testes sunt Hugo de Fonteta et Wiardus Soltanus et Agnes domina de Chacenaici Actum anno ab Incarnatione Domini millesimo centesimo sexagesimo quinto