Charter Document - 02260003
Charter Number: | 02260003 |
---|---|
Cartulary Title: | Chartes de l'Abbaye de Mores |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1152 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Petro Dei gratia venerabili abbati Sancti Petri de Cella frater Bernardus Clarevallis vocatus abbas salutem et quas potest orationes in Domino Concedimus et confirmamus vobis et domui vestre furnum apud Trecas positum qui erat domus nostre de Moris quia enim fratres nostri ejusdem modi redditus tenere non possunt permanum nostram qui eumdem locum edificant acceptis XLIII libris quas in edificationem loci ipsius expenderant vobis et domui vestre libere obtinendum tradiderunt Quod nos ratum haberi volumus et sigilli nostri impressione firmamus Testes sunt fratres domus vestre Petrus prior Jocellinus subprior Stephanus prepositus Vualcherus quoque et Rainaldus cellerarii nostri et Fromondus qui locum ipsum edificabat Actum anno ab Incarnatione Domini MCLII