Charter Document - 02251011
Charter Number: | 02251011 |
---|---|
Cartulary Title: | Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Request |
Date: | 1225 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Galterius Dei gratia [] procurationem suam exegerat et quia eidem fuerat denegata interdicti sententiam in ipsa ecclesia et in villa de Mevia promulgavit Qui tandem cognita veritate et plenius intellecta quod canonici sancti Satyri in præfata villa de Mevia non parochialem habebant ecclesiam nec decimas etiam percipiebant a vexatione predictorum canonicorum super procurationem petita destitit revocata interdicti sententia que propter hoc per eumdem fuerat in villa de Mevia promulgata Nos itaque piis prædecessoris nostri vestigiis inherentes attendentes etiam quod ecclesia parochialis oblationes et decime predicte ville ad monachos de Caritate non ad canonicos sancti Satyri pertineant propter hoc de bonorum virorum consilio predictam domum et capellam sancti Martini de Meva a procuratione quam ibi petebamus reputavimus esse liberam et immunem In cujus rei memoriam et testimonium præsentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo vigesimo quinto mense junio