Charter Document - 02250018
Charter Number: | 02250018 |
---|---|
Cartulary Title: | Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1294 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Philippus Dei gratia Francorum rex Baillivo Bituricensi salutem Cum moveretur discordia coram baillivo nostro Aurelianensi inter abbatem et conventum sancti Satyri ex una parte et dilectum et fidelem nostrum comitem Nivernensem ex altera super eo quod religiosi predicti dicebant se esse et fuisse longo tempore in sasina arborum que sunt in chimino per quod itur de Mevia apud Caritatem videlicet scindendo expletando custodiendo predictas arbores et recipiendo proventus et exitus earumdem dicebant etiam se spoliatos fuisse predictis arboribus scisis ab ipsis per gentes predicti comitis quare petebant predictum comitem ad restitutionem dictarum arborum condempnari Predicto comite in contrarium assentiente predictas arbores esse in magno chimino pedagiabili vel infra pertinencias fines seu metas magni chimini in comitatu Nivernense assentiente etiam se esse in sasina justitie et dominii magnorum chiminorum existencium in dicto comitatu ac tum in sasina expletandi arbores contentiosas et justiciandi in loco contentioso in omnibus casibus Tandem inquesta facta super his de mandato ballivi predicti ad curiam nostram relata visa et diligenter examinata partium rationibus auditis et diligenter inspectis pronunciatum fuit per curie nostre judicium predictos religiosos suam intentionem probasse predictumque comitem eisdem religiosis ad predictarum arborum restitutionem teneri Quocirca mandamus tibi quatenus predictum judicatum debite executioni demandes Actum Parisius die sabbati post Inventionem Sancte Crucis anno domini millesimo ducentesimo nonagesimo quarto