Charter Document - 02250013
Charter Number: | 02250013 |
---|---|
Cartulary Title: | Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Guido comes Nivernensis et Forensis notum facimus universis presentibus et futuris quod cum contentio esset inter abbatem et conventum sancti Satyriex una parte et Boguier filium defuncti Guidonis de Meva ex altera super hoc quod Radulfus filius Guillelmi de Meva conquestus fuerat predicto abbati sancti Satyri de dicto Beguerio asserens quod dictus Boguerius incitaverat illos qui interfuerunt verberationi Johannis lo Batart fratris dicti Radulfi et servientis dicti abbatis facte in justicia dicti abbatis de Meva pro qua verberatione dictus Johannes mortuus fuit sicut per inquisitionem legitime factam plenius didicimus Tandem post multas assignationes dierum coram dicto abbate ad quos dies dictus Boguerius non venit nec se obtulit stare juri ab utraque parte in nos extitit compromissum fide data in manu nostra et pena hinc inde statuta centum marchos argenti Quod quicquid per nos supra premissis diffinitum esset vel statutum inviolabiliter observarent et a suis facerent firmiter observari Nos vero recepta ab utraque parte compromissione partibus diem assignavimus coram nobis et per fidem prestitam a dicto Boguerio eidem injunximus ut ipse ad diem assignatam haberet Tecelinam matrem suam et Johannem fratrem suum presbyterum et Guidonem Borrechat maritum sororis sue coram nobis paratos ad audiendum et observandum dictum nostrum Die vero martis post octabas beati Martini hyemalis coram nobis apud Druie assignata predicto abbate pro se et conventu suo ex una parte et dictis Boguerio et T matre sua et J presbytero fratre suo et G Borrechat ex altera comparentibus recepto juramento a dictis Boguerio et T matre sua et J presbytero et G Borrechat et uxore sua de dicto nostro firmiter observando habito prudentium virorum consilio dictum nostrum protulimus in hunc modum quod dictus Boguerius quitaret in perpetuum dicto abbati forestariam et quicquid juris habebat in nemore dicti abbatis et in consuetudinibus de Meva ratione baillie et forestarie que omnia a dicto abbate tenebat Insuper ipse Boguerius et T mater ejus et J presbyter frater ejus et G Borrechat et uxor ejus soror dictorum B et J quitarent in perpetuum ecclesie sancti Satyri quicquid juris habebant vel habere deberent in villa et in tota justicia de Meva scilicet in domibus terris pratis et rebus aliis absque ulla reclamatione sui et suorum Dictus vero abbas pro bono pacis et pro recompensatione juris eorum daret eisdem ducentas et quinquaginta libras Nivernensis monete Dictus vero abbas et Boguerius et sui dicto nostro acquieverunt et per sacramentum prestitum super sacrosancta envangelia coram nobis promiserunt se omnia supradicta in perpetuum firmiter observare et quid contra compositionem istam venire nullatenus attemptabunt nec in dictis rebus a parte dicti Boguerii et suorum dicte ecclesie quitatis idem Boguerius nec sui aliquid juris de cetero reclamabunt Recognoverunt et dictus Boguerius et sui de dictis denariis grantum suum habuisse Debent insuper a parte dicti Boguerii hec omnia supradicta coram domino Autissiodorensi episcopo per sacramentum suum firmari et per sigillum dicti episcopi confirmari In cujus rei memoriam ad petitionem partium præsentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Actum apud Druie anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto Die martis post octabas beati Martini hyemalis