Charter Document - 02250008

Charter Document - 02250008


Charter Number: 02250008
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Protection
Date: 1182
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis amen Philippus Dei gratia Francorum rex Regie morem benignitatis nos implere credimus quando locis ecclesie Dei Deoque famulantibus mancipatis nostre protectionis tutelam indulgemus Notum itaque facimus universis presentibus pariter et futuris quod villam sancti Satyri que nuncupatur Meva ob Dei amorem et beati Satyri reverentiam salvo jure alieno sub nostra protectione atque custodia suscepimus Quod ut ratum habeatur et apud posteros maneat inconcussum presentem paginam sigilli nostri auctoritate conmunimus Actum apud Lorriacum anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo octogesimo secundo