Charter Document - 02250005

Charter Document - 02250005


Charter Number: 02250005
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1144
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Constat a longis retro temporibus nobilem et gloriosam ecclesiam sancti Satiri ab antecessoribus nostris in summo cultu venerationis pro sui reverentia semper habitam ejusque defensores coram Deo et hominibus honore et gloria claruisse invasores vero ejus et exactores ignobiles et inglorios extitisse Quod recolens et perpendens ego Rainaudus de Monte falconis qui contra eandem ecclesiam illicite arma tuli sanctaque ejus ausu sacrilego profanavi ad ipsam deinde succendendam cum reliquis ad eam pertinentibus ecclesiis contra fas contra vetitum contra denique instituta majorum auxilium meum inpendi nunc tandem divini judicii timore perterritus et conscientie mee stimulis agitatus facinus meum ipse agnosco et delictum reus confiteor ago penitentiam et postulo veniam absolutionem inploro et satisfactionem promitto Ut autem fructum penitentie dignum ostendam ad restaurationem predicte ecclesie decem libras offero et in tanti forisfacti qualicumque satisfactione laudes omnium casamentorum meorum eidem ecclesie concedo ita ut quicquid deinceps ex casamentis meis et feodis quocunque meo salvo hominagio meo conquirere poterit quiete habeat et me laudante et uxore mea Aanort et filio meo Odone pariter concedentibus omni contradictione cessante possideat Preterea quicquid juris in littore Ligeris circa Mevam in piscatoriis rameiis et groeiis hactenus calumpniabar predicta uxore mea et filio concedentibus omni calumpnia extincta quiete in perpetum habeat Spontanea quoque voluntate mea eidem ecclesie promitto et concedo quod si aliquando Deo inspirante exclusam meam quam in predicto flumine possideo pro remedio anime mee et parentum meorum in elemosina dare voluero nulli eam ecclesie nisi sancti Satyri donabo De cetero vero eandem ecclesiam diligam et manutenebo et convenienter in suis negociis consilium meum et adjutorium ministrabo Hujus etiam concessionis et conventionis testem inmortalem contra omnes calumpnias presentem cartulam jussu meo conscriptam super sancrosanctum altare beati Satyri offerens inpono ut discant omnes tam posteri quam præsentes me hoc pro remedio anime mee et parentum meorum munus acceptabile Deo voluntarie obtulisse Nomina eorum qui testimonium perhibent de his Ex parte ecclesie Emeno decanus Bartholomeus et Willelmus archidiaconi Paganus Johannes et Stephanus canonici regulares sancti Satyri et Iterius Ex parte Rainaudi Bernardus archipresbyter de Nerundia Walterius Blancus Odo Tebelini Arnulfus Freschet Acta hec carta publice apud Castrum novum sigilli domni Petri Bituricensis archiepiscopi inviolabili auctoritate munita anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo quadragesimo quarto