Charter Document - 02250004

Charter Document - 02250004


Charter Number: 02250004
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1136
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte Trinitatis Quoniam quidem ea que gesta sunt facile memoria elabuntur elapsa vero litterarum inspectione ad memoriam reducuntur Idcirco donum terre quam Hugo de Trunchumgiis cum filio suo ecclesie sancti Satyri dedit scripture mandavimus quatinus id quod futilis memoria labile facit et transitorium scriptura superstes immortale faciat et perpetuum Vivit enim in scedula quod abolitum est de memoria valetque ad testimonium veritatis si forte inciderit ulla questio dubietatis Notum sit igitur presentibus et posteris quia Hugo de Tronchumgiis annuente uxore sua Agne et filiis ac filiabus suis fratribus quoque filiisque ac filiabus eorum quicquid juris habebat in possessione que Meve dicitur sive in terris sive in terragiis sive in burdelagiis sive in decimis seu in hominibus aut in redditu nummorum totum penitus pro remedio anime sue et parentum suorum ecclesie sancti Petri et sancti Satyri dedit et si quas adversus canonicos querelas habuerat pace facta omnino deposuit Ut vero firma et stabilis esset hujus pacis conventio unum de filiis suis Raginaudum nomine canonicum regularem futurum eidem ecclesie donavit cui velut dotis nomine ipsius doni beneficium consignavit Habet autem hoc suum donum tueri et garentire ipse Hugo de Tronchumgiis in generatione sua et filii ejus post eum et filii filiorum suorum a modo et in sempiternum Fecit enim ipse Hugo hoc donum quod laudavit uxor ejus Agnes et filii ejus Hugo major natu et Hermandus et filie Emelina et Horrea gener quoque ejus Guillelmus Monetarius et uxor ejus Maria fratres quoque ejusdem Girbertus et Raginaudus Luca uxor Girberti et filius ejus Hugo et filia ejus Emelina Facta est igitur hujus pacis conventio et doni concessio per manum domni episcopi Nivernensis Fromundi et actoritate ejus roborata et sigillo munita et confirmata Testibus his qui subscripti sunt Stephanus Rufus canonicus regularis sancti Martini Nivernensis Arnulfus capellanus Teobaudus archipresbiter Bernardus item archipresbiter magister Haudebertus Hugo Monetarius frater Guillelmi Gaufridus camerarius episcopi Ex parte Radulfi abbatis sancti Satyri domnus abbas Nivernensis Adam Bartholomeus et Constantius et Arnulfus canonici regulares Guido prepositus Savigniaci Radulfus Mascelinus Salonellus Doinus Petronellus servientes de Meva Odo Chaennuns Vaslinus et Raginaudus servientes de sancto Satyro Acta est Nivernis publice anno Domini millesimo centesimo tricesimo sexto Regnante Ludovico Francorum rege Tempore domni Fromundi presulis et Guillelmi Nivernensium comitis Drogo precentor et cancellarius jussit fieri