Charter Document - 02250003

Charter Document - 02250003


Charter Number: 02250003
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1135
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Quoniam ea quidem ipsa que nota sunt presentibus nonnumquam elabuntur memoria posteris quoque fiunt ignota modernis decedentibus sitque interdum ut ignorantia dubietatem dubietas vero confusionem pariat et contentiones moveat iccirco congruum duximus et necessarium actionem pacis hujus et concordie litteris mandare munire sigillo testibus roborare Quatinus nulla in superventuris seculis possit improbitate violari quod tanta undique subnixum firmitate constiterit Quod perfecto si ab heri et nudius tercius precautum fuisset nequaquam nos rediviva calumpnia in jus iterato redire de injusticia compulisset Sua igitur voce ipsi calumpniatores concordie hujus explicent actionem quam admodum ipsi quoque hanc expetierint charte fieri conscriptionem Noverint omnes sicut præsentes ita et absentes posteri sicut et moderni quia ego Josbertus de Tilia et uxor mea Alpaiz filii quoque Hugo Rainaudus et Bernardus et filia Bertaiz tota deinde mea successio calumpniam quam adversus canonicos sancti Satyri pro terra de Meva et busco Charran faciebamus vel si quid aliud calumpniabam in consuetudinibus terre prefate aut redditibus totum pro Dei amore et relligionis in supradicta ecclesia noviter institute dimittimus deponimus et si quid eorum nos contingere videbatur guerpimus nichilque juris ulterius in tota terra de Meva sicut nec habituros nos cognoscimus ita nec quesituros fore promittimus Nam id ipsum quod actenus calumpniabamur injuste nos calumpniatos esse fatemur presertin cum aliam olim de eadem terra canonici nobiscum concordiam fecerunt et quicquid reclamabamus guerpire nos effecerunt Unde quia multo tempore sepefatam ecclesiam sancti Satyri nos injusta calumpnia vexasse cognoscimus culpam fatemur veniam petimus et ne nobis imputetur vestris obtinere religiosis viri precamur orationibus Hujus autem pacis vel concessionis sive satisfactionis testes interfuerunt hi Bernardus de Chaslun Bernardus Miranda Giraudus de Frasnei Reinaldus de Parrenni Charpinus de Sarzella Radulfus de Colungiis presentibus Pagano et Hugone canonicis regularibus et singulos horum testium nominatim memorie et litteris mandantibus Acta est Nivernis publice anno ab incarnatione Domini millesimo centesimo trigesimo quinto Domino Innocentio papa residente Lodovico Philippi regis filio rege Francorum regnante Tempore domni Fromundi Nivernensis episcopi Guillelmi comitis et Radulfi abbatis sancti Satyri Drogo precentor et cancellarius jussit fieri quisquis amodo et in sempiternum de hac re calumpniam moverit sit anathema maramatha fiat Amen