Charter Document - 02250002

Charter Document - 02250002


Charter Number: 02250002
Cartulary Title: Titres du prieuré de Mèves-sur-Loire, XIIe-XVIIIe
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1134
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Statutum a sanctis patribus est et cautum legibus res gestas mandare memorie et litteris eternare quatinus et rei geste notitia servaretur et deficientibus testibus testimonium perhiberet carta vivacior Quia igitur et legum sanctio et sanctorum patrum est servanda traditio presertim cum paci ecclesie servorumque Dei provideat placuit quod inter canonicos sancti Satyri et dominum Adam de Marchia convenit litterarum testimonio confirmare et ad successorum transferre noticiam ne aut rei geste pereat memoria aut servos Dei turbet in posterum rediviva calumpnia Ego ergo Adam de Marchia calumniam quam adversus ecclesiam et canonicos sancti Satyri injuste moveram de nemore Carram adjacenti Meve et de quartalagio [] omnibus que ex parte conjugis mee filie Gosberti de Tilia ad me pertinere opinabar ex toto et in perpetuum dimitto Ideo ipsum quoque uxor mea Ermengardis fecit voluit et laudavit atque ut ratum hoc in perpetuum foret tota devotione concessit Guerpivi autem quod sicut supradixi calumpnia bar injuste apud Caritatem in presentia domini Hugonis Autissiodorensis episcopi et in manu domni Radulfi abbatis sancti Satyri presentibus testibus subnotatis Ex parte mea affuerunt hi Robertus de Bosco Willelmus Garaudus Bertrannus Meinardus Umbertus Eschevit Arpinus de Caritate Ex parte vero abbatis et canonicorum sancti Satyri affuerunt hi Domnus Hugo abbas de abbatia sancti Laurentii Julianus monacus Paganus prepositus Giraudus de Euri canonicus sancti Laurentii Guaucherius Guido Rufus Arnaudus Sarrez Dorinus de Meva Mascelinus de Meva Petronellus de Meva Petrus de Furno Andreas de Varziaco Odo Chauvinus Teobaudus de Cociaco Gimo Ebrardus Actum est hoc anno ab incarnatione domini millesimo centesimo tricesimo quarto domino Hugone Autissiodorensi episcopo et Ludovico rege Francorum regnante Et sciendum quod predictus Adam de Marchia culpam et injustitiam suam recognoscens ac resipiscens in presentia domini Hugonis Autissiodorensis episcopi et testium prescriptorum coram domno Radulfo abbate geniculatus in manu ejus rectum fecit veniamque de calumpnia et molestia quam injuste ei et ecclesie sancti Satyri fecerat humiliter expetivit Lecta est hec carta et vulgaribus verbis exposita apud Sanctum Veranum in presentia et audientia domni Adam et predicte Ermengardis uxoris ejus coram testibus subnotatis Gibaudo domno de sancto Verano Guidone Normando Guiberto priore Guillelmo presbytero