Charter Document - 02240641

Charter Document - 02240641


Charter Number: 02240641
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 0929
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo est qui dubitet que licet inter seculares nimium frigescat tamen inter spiritales ubicumque sint necesse est hanc aliquatenus reservari ad quam videlicet plenius nutriendam debent ipsi quoque in exterioribus sibi mutuo suffragari Quapropter ego Berno Matiscensis ecclesie presul in Christi nomine notum facio cunctis successoribus meis tam episcopis quam archidiaconis ac reliquis hujus ecclesie prelatis quia Cluniacensis cenobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam in quantum possumus solatiari congruum ducimus ut ipsorum bonis operibus Deo largiente participemus Siquidem tempore predecessoris nostri beate memorie Geraldi quasdam contradictiones de suis ecclesiis habuisse noscuntur Et quia precipuum est illis ut quieti suum ordinem tenere possint placuit tam mihi quam omni nostre congregationi ut quidquid vel ad episcopum vel ad archidiaconum de ecclesiis pertinet excepto hoc quod ad synodales eulogias vel ad paratam totum habitatoribus predicti loci concedimus ita ut ipsas ecclesias res decimas vel tenere vel dare sine ullius contradictione valeant dummodo neque opus ecclesie neque divinum officium negligatur Sunt autem he eedem ecclesie Copta Lancus Blanuscus Galuniacus cum aliis capellis que ad easdem pertinent Synodale vero servitium vel parate vel ab his quos ibi prefecerint reddantur que si neglecta fuerint liceat monachis emendare et quod eis concedimus tenere Sit autem hec scriptura etiam pro signo societatis ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur bonis actibus quos per Dei gratiam gesserimus Noverint autem qui lecturi vel audituri sunt hanc auctoritatem quod nostra sedes ex antiqua consuetudine pro lege teneat ut id de nostris decimis facere liceat Si autem ex successoribus nostris aliquis hoc infringere tentaverit revereatur illud maledictus qui transgreditur terminos id est consuetudines proximi sui et ne forte pro sua crudelitate B Petrum offendat quem nos per beneficium collatum placare credimus Ut autem hec auctoritas firmior sit hanc manu propria firmo nostreque congregationis fratres firmare rogavi Berno episcopus Bernardus presbyter Adraldus presbyter Ayminus archidiaconus Adalardus archidiaconus Adalgisus levita Berno et Gislardus presbyteri Giraldus et Aldo subdiaconi Beraldus et Arnulfus levite Data est mense januario anno VI regni Rodulfi regis qui de eadem donatione preceptum jussit fieri et sigillo suo insigniri Actum publice apud Matisconensem urbem omnibus primoribus unanimiter consentientibus Bernardus rogatus scripsit