Charter Document - 02240640

Charter Document - 02240640


Charter Number: 02240640
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Judgement
Date: 1272
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ordinatum est quod decanus et capitulum Masticonenses emendent ballivo Masticonensi pro rege quod arma portaverunt Masticoni contra quemdam priorem existentem de garda regis licet non forisfecerint tunc alicui set solummodo sequebantur quemdam servientem suum qui statim captus fuerat et ad dictum prioratum ductus sicut dicebant inhibitum tamen fuit ballivo quod nichil propter hoc ab ipsis levaret nisi de mandato curie speciali