Charter Document - 02240639

Charter Document - 02240639


Charter Number: 02240639
Cartulary Title: Cartulaire de Saint-Vincent de Mâcon
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Judgement
Date: 1263
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Petebat capitulum Masticonense habere pro moneta facta in comitatu Masticonensi denarium pro unaquaque libra et dicit idem capitulum quod per similem causam habuit dictum denarium per judicium curie domini regis dominus Guillelmus de Jermole miles postquam rediit dominus rex a partibus transmarinis Propter hoc mandatum fuit a curia ut diligenter inquireretur quando idem miles recepit dictum denarium et qua racione et quantum temporis est elapsum quod dictum capitulum recepit denarium predictum et qua de causa in dicto comitatu vel in civitate et eciam si unquam recepit quando extra civitatem fabricabatur moneta Determinatum est pocius per raciones juris et per casum similem quam per istam inquestam quod decanus et capitulum predicti habeant et percipiant unum denarium de libra in moneta facta in comitatu Masticonensi apud Sanctam Mariam in Bosco sicut percipiebant illum in moneta quando fabricabatur in civitate Masticonensi